283
130
Alchymista
communicaret. Quia siquid em Deus creator
omnium, & arboris ipsius mandato & edicto
vetuerat, ne eius fructum ederent, mortemque
addidit Deus & calamitatem omnem & maledi¬
ctionem in violatione sacri sui praecepti. Arbor
illa sacra tunc temporis non poterat scientiam
boni & mali communicare, sed mortem, calami¬
tatem & maledictionem omnem vt dixerat Deus
ex edicto suo violato, & ignorantiam potiùs quam
scientiam. Nihilominus tamen si serpenti Adam
obstitisset & edictum diuinum intemeratum ser¬
uasset, creditu est facilè veniam obtinuisse, eden¬
di tantum & sacrum fructum, cuius ope cogni¬
tionem & scientiam rerum omnium, tum hu¬
manarum tum diuinarum adeptus fuisset & vi¬
tam ligno vitae consequutus immortalem.
Arbor haec erat totius naturae creatae compen¬
dium, & Christi symbolum vnicum & verum, &
sacrae Eucharistiae sacrum rudimentum, quam
Deus in Ecclesia sua relinquere & instituere co¬
gitauerat, ad vitam perennem & aeternam ho¬
minum omnium perpetuandam. Ex his inde se¬
quitur Deum tandem Adamo manifestum fe¬
cisse, misterium omne, in arbore sacra illa occul¬
tum & latens: quemadmodum decretum erat
filium Dei hominem tandem fieri debere, vt
vniuersa natura in ipsum rediret fontem, ex quo
emerserat, vt homo compendium naturae & micro¬
cosmus in Deo ipso gloriam & vltimam, & supre¬
mum decus consequeretur: Theologorum enim
maxima pars opinatur, imò credit, extra Adami
peccatum, verbi diuini incarnati mysterium non
quidem ad redemptionem humanae culpae, cum non
Arbor para¬
disi erat na¬
tura compen¬
dium Christi
& sacra Eu¬
charistia
symbolum.
Sententia
Theologorum
de incarna¬
tionis myste¬
rio.