283
129
Christianus.
paradisi comede. De ligno autem scientiae boni
& mali, ne comedas; Hęc sacra verba denotant
& explicant hanc arborem vnicam & solam esse,
quam Deus in medio paradisi collocatam osten¬
dit, vt praestantiam, nobilitatem & pretium eius
simul commonstret & differentiam; veniam
enim & licentiam comedendi fructus omnes A¬
damo cernimus & credimus concessam, come¬
dendi verò fructum scientiae boni & mali, rigi¬
dum interdictum manifestum habemus. Hinc
clarum & euidens sumitur argumentum fructum
hunc nullam habere cum reliquis fructibus si¬
milem naturam & essentiam, sed prorsus disso¬
nam & differentem, & propterea vocatam fuisse
arborem scientiae boni & mali, cuius insigne &
praeclarum nomen astutiae fuit & cautelae ser¬
penti seu cacodaemoni, vt ille falleret ac decipe¬
ret primos parentes nostros asserens ac fingens,
Deum non alia de causa hunc nobilem & sua¬
uissimum fructum illis prohibuisse, ni similes
Dei fierent scientes bonum & malum, & titulus
& nomen arboris, fuit illis rudi cuidam argu¬
mento, vt serpentem crederent, & mandatum
diuinum violarent, & fructum intemerandum
temerarent.
Arbor erat certissimè scientiae boni & mali, at ex
diuino mandato non erat adhuc tempus, vt come¬
deretur, vt scientiam boni & mali notam haberent
patres nostri; obtemperandum priùs erat manda¬
tis diuinis, & voluntati diuinae vnicè adhaeren¬
dum & tempus expectandum, quo liceret tan¬
tum & sacrum comedere fructum, vt vires &
energias à creatore illi concessas comedentibus
I