283
135
Christianus.
tan absconderat, vnde in medio paradisi collo¬
cauerat, vt vita vndiquaque, tanquam centro
suo ipsi arbori conflueret: Opinari si quidem
possumus & mente concipere, arborem hanc vitae,
fontem vitae & centrum esse totius naturae, cum
vna & sola fuerit & in medio paradisi constitu¬
ta, & fortasse in medio fontis complantata, de
quo dicitur secundo capite Geneseos, fons as¬
cendebat è terra irrigans vniuersam superficiem
terrae, vt terra germinaret & fructus produce¬
ret suos absque pluuia & irrigatione coelesti, &
absque cultura & industria hominis. Vapor
enim ascendens ex illo fonte erat terrae vniuer¬
sae, spiritus vitae & germinationis, quo cuncta
prodibant: maximae quidem erat efficaciae &
virtutis ille fons, quidquid enim iam potest vni¬
uersum coelum, & vniuersus aëris ambitus spiri¬
tibus vitae plenus, & turgens ad terram foecun¬
dandam, tunc temporis fons ille seu vapor &
medio terrae ascendens, operabatur virtute illa
innata sua, quam ab ipso creatore acceperat.
Non absimili ratione, arbor haec vitae, poterat
coërcere, & intra suos cancellos continere,
quidquid erat vitae, toto orbe diffusum, vt hinc
tanquam ex vero & vnico fonte naturali, di¬
uinitùs scaturiente, vitae fomes & fulcrum
exiliret inexhaustum, & immensum ad vitam
hominis perpetuandam. Suscepisset enim ho¬
mo ex arbore hac, fructus vitae perfectissimae
hoc est in gradum vltimum perfectionis elabo¬
ratae, ad vitam sustentandam, & fomitem vitae
restaurandum annorum quamplurimorum prae¬
territorum vsu detritum & ferè extinctum,
Cur arbor in
medio para¬
disi.
Virtutes fon¬
tis in cuius
medio arborem
vitae consti¬
tutam fuisse
author opi¬
natur.