283
136
Alchymista.
donec Deus è paradiso hoc terrestri, hominem
in paradisum coelestem supra coelesti foelicitate
beandum transtulisset, vbi spiritu vitae elemen¬
tari non indiguisset ampliùs, cum spiritu vitae
diuino vndiquaque diffusus fuisset, cuius fomes
perennis est & aeternus, nesciens senectutem, de¬
bilitatem & infirmitatem, sed vigorem, robur,
potentiam & firmitatem felicem ac beatam pe¬
renniter stabiliens ac firmans.
Haec arbor vitae nobis tunc temporis fuisset
omnibus, ad instar lapidis Physici; opinantur
enim fere omnes Philosophi, lapidem Physicum
ritè praeparatum & perfectè decoctum, omnibus
vitae malis certissimam & tutissimam esse mede¬
lam, & vitae restaurandae perquamoptimum fo¬
mitem diutissimè durantem, si saltem non pe¬
rennem; humidum enim radicale mundi cum
calido innato & sicco radicali vitae elementaris,
ita in ipso lapide inter se compacta sunt & coa¬
gulata, vt difficilem admodum patiantur discor¬
diam & interitum. Vnde humidum nostrum &
calidum innatum refocillatum hoc peculiari &
tam raro & optimo alimento, similem sibi ac¬
quirit nexus & harmoniae compaginem & vin¬
culum, quo tueri se queat, aduersus ea omnia,
quae eius harmoniam dissoluere tentant. Quòd
si in presentiarum peccatis obruti, & paradiso
terrestri eiecti, aliquid adhuc habeamus per gra¬
tiam diuinam, quod nobis adumbrantè & figu¬
ratè repraesentat virtutes illas admirandas arbo¬
ris vitae, quas Deus ipse rerum omnium summus
opifex, perfectissimè in ipsa arbore cumulaue¬
rat, non est à mysochymicis subsannandum &
Arbor vitae
similis erat
lapidi Phy¬
sico.