283
138
Alchymista
rum argumentorum & technologicarum ratio¬
num coërceat, quidquid est vitae futurae, & pa¬
radisi coelestis super coeleste technophion, sed vt
ex vmbris naturalibus, lucem illam inaccessibi¬
lem aliquatenùs nostro debili & infirmo conci¬
piendi modò, colligere, & cogitare valeamus, &
rexunpiae certa, & quasi proprias huius rei notas,
adumbratas tamen & rudes habeamus ex multis
quae in Chymia facienda nobis omnibus sole
clariùs elucescunt, quibus vitam aeternam & pa¬
radisum coelestem & Deum ipsum colligere fa¬
cile est; omnibus siquidem cum datum sit ex
natura & sorte, in sui tendere consequantur, se¬
quitur inde hoc centrum paradisi vices gerere, &
prae se ferre, cum paradisus nihil aliud sit quàm
locus, in quo creaturae intellectuales suprema &
vltima essentiae suae perfectione dotantur, summa
foelicitate, eaque immutabili, perenni & indesi¬
nenti bono & fausto, singulariter condecoratus &
exornatus, & super coelectibus incomprehensibili¬
bus praemunitus inex haustis muneribus & donis.
Huius supremae perfectionis symbolum, & pa¬
radisi seu loci huius perfectissimi vmbram quan¬
dam nobis exhibet Alchymia in opere magno
Physico, qui nobis naturalis suprema & vltima
perfectio est, vbi sal metallicum in centro suo
naturali puro, ab ipsomet tantopere expectato,
quiescit, & vltimam & supremam, quam cupit
habere, consequitur perfectionem, vbi corpore
potitur incorruptibili, infinita quasi, aut saltem
quanta licet facultate & energia praedito, ita vt
ipsi talis persistendi locus & agendi potentia &
facultas, sit illi paradisus terrestris & naturalis in
Sal metalli¬
cum in opere
Physico de¬
monstrat pa¬
radisum.