283
142
Alchymista
Purgatorium ignem quo depurantur ani¬
mae fidelium antequam coelo beentur,
colligit Alchymia ex separatione
puri ab impuro.
CAPVT XX.
CERTO certius est, animas intelle¬
ctuales varijs ac diuersis modis pos¬
se contaminari & praecipuè vitijs &
maculis corporeis: corpus enim &
anima, adeo strictis mutuis & reci¬
procis inter se ligantur vinculis, vt quod vni il¬
lorum commune est, familiaritatem quandam
& amicitiam, cum altero contrahere necesse est;
Ita vt in indiuiduo vnitatis vinculo inuicem co¬
pulata & coniuncta, viuant & persistant boni &
mali participia. Itaque cum corporis partes, lae¬
duntur, & laedi pariter aliqua ratione, & mutuò
vulnere peti animi partes videamus; & sic vice
versa, alternis afflictantur malis, & reciprocis
fruuntur bonis, corpus & anima. Id autem ha¬
bent ex innato hoc peculiari fonte, quod pars
sensibilis prona & procliuis sit sensibilibus seu
elementaribus bonis & inferioribus pondere suo
secum trahat rationem seu partem superiorem
versus haec bona inferiora sensibilia, ob rebellem
appetitum nostri naturam & essentiam, ab incu¬
nabilis ortam & nobis ingenitam; ratione pec¬
cati originalis, cuius labe iustitiam originalem,
virtutum omnium & bonorum nostrorum om¬
Concordia
corporis &
anima.