283
141
Christianus.
ergò nesciat mortem & nihili viam, vbi nam lo¬
corum collocabitur, postquam diuortium cùm
corpore fecit, si omnia sponte sua feruntur in
centrum suum, ex quo educta fuerunt. Animam
rationalem, piam & fidelem in Deum ferri
necesse est, cum centrum suum ad quod tendat,
& ex quo educta est, sit Deus; si verò impia sit
& mali contagione corrupta ab hoc centro reij¬
cietur tanquam à summo bono, & in centrum
huic oppositum & aduersarium propelletur.
Si ergo ad centrum suum tendat & vergat,
vt id innatum & naturale res habent omnes, si
Deum spectet & ad ipsum solum dirigatur, vt
ad magnetem ferrum, paradisum admittere, ne¬
cesse est, in quo homines pij & fideles summo
fruentur bono, & suprema & vltima foelicitate
donabuntur in perpetuas aeternitates, gratia &
meritis Christi, qui solus vt antea declaratum
est, vias omnes & semitas coeli inuias planas, tri¬
uiales & tritas fecit & nobis apperuit, in quo
solo gaudere & laetari summae est & supremae vo¬
luptatis, vt sequentibus capitulis legere est.
Anima im¬
mortalis est