283
144
Alchymista
perenniter se deuoluens, vt se tandem varijs &
iteratis mortis lauacris, ab ipso corruptionis ba¬
rathro emergat & in puro quiescat. Quod tan¬
dem consecutura est in vltima rerum periodo,
vbi omnia & singula vniuerso & singulari incen¬
dio conflagrabuntur, & vltimae mortis seu cor¬
ruptionis & alterationis vltimas & postremas vi¬
ces patientur, vbi Deus summus rerum omnium
opifex, purum omne ab impuro separabit. Pu¬
rum seliget, & impurum in abyssum aeternae ma¬
ledictionis suae proijciet; tunc temporis natura
puram nitidam & ab omni labe vindicatam con¬
sequetur materiam incorruptibilem, permanen¬
tem, nullis postmodum alterationum flagellis
obnoxiam & proclinem, sed in suo puritatis &
nitoris statu perenniter quiescentem. Hic autem
status nobis certissimè spectandus decuplo prae¬
senti hoc rerum statu praestantior & perfectior
erit: Deus siquidem vt putissimus est rerum om¬
nium, sic etiam purissima efficiet sua opera om¬
nia, vnde perfectissima & numeris omnibus ab¬
solutissima fruentur essentia, quae orbem hunc
occupabunt elementa, at non nisi depuratione
illa diuina & supernaturali, quae diuinitùs om¬
nibus mundi elementis tunc temporis continget.
Quod si anima intellectualis vitijs scateat non¬
nullis & maculis peccato contractis, nitor eius
obtenebrabitur, nonne aequo iustius est, antequam
coelo beetur, Deo fruatur, qui totius nitoris &
paritatis fons inexhaustus est, maculas illas lucem
suam & splendorem obtenebrantes deponere &
sua excutere substantia. Corpus si quidem illius
animae, vnà cum caeteris rebus in depuratione
rerum
Calcinatione
vniuersali
omnia fiunt
pura & in¬
corruptibilia
Si corpus pu¬
rificandum
sit, etiam est
anima puri¬
ficanda ra¬
tione illorum
concordia.