283
145
Christianus.
vniuersali diuinitùs contingente funditùs depu¬
rabitur, & purum & clarum & nitidum exsurget
ex obscuro mortis sepulchro. Quod si corpus
praeniteat splendore & luce, nonne etiam animae
maioris, & rutilantioris animi capaci conueniet
praelucere radiosque lucis fundere, vt corpori
aequalibus & mutuis connectetur in aeternum
vinculis. Quid opus est corpora depurare, &
munda facere, ni pariter animae purae fiant, &
similem & aequalem secundum naturam suam,
adipiscantur munditiem. Beatitudini ac foelici¬
tati supremae dissonum valdè foret corpus mun¬
dum & purum, animae impurae deuinciri & co¬
pulari, nec animam puram & lucentem, corpori
putrido & foetido, coniungi coelesti quadraret
gaudio. Sat temporis hanc impuram & sordidam
passa sunt coniunctionem, necesse tandem erit,
diuinitùs hanc deponere, & perenni & aeterno
perfrui gaudio, indissolubilibus & aeternum du¬
rantibus nexibus inter se deuincta.
Decet naturam tandem gratia diuina & su¬
pernaturali, fine sua potiri, ad quam totis viribus
anhelat; hanc autem finem statum fixum & per¬
manentem, ab omni corruptione & alteratione
seuinctum appello: si verò natura conuertere¬
tur hisdem & similibus, quibus iam vtitur vin¬
culis & nexibus, in perpetua alterationum &
corruptionum lutosa foetutina versaretur, spe¬
ctat rerum aliam ac diuersam seriem in qua sum¬
ma quiete perfruetur, & in vtramque dormiet
aurem. Et hoc omne manifestum erit in resurre¬
ctione super naturali fidelium omnium, in qua
partes purae & mundae ex omni parte factae, tum
K