283
146
Alchymista
animae tum corporis, denuò copulabuntur &
surgent in indiuiduum omnino perfectum &
completum, mortem nullam amplius sciens ac
timens, sed vita perenni eaque felici ac beata,
dotatum, & supercelestibus donis omnibus ac
diuinis exornatum.
Haec omnia cum tandem contingere, & ob¬
uenite fidei sit Catholicae, eiusdem eius erit cre¬
dere, purificationem fieri debere animarum &
corporum antequam vltima illa vnione seu vin¬
culo & nexu connectentur. Nam corpus & ani¬
ma inuicem reciprocas & mutuas habent pro¬
pensiones, quarum ope gaudent, & summopere
exoptant inter se connecti; nequeunt autem
gloriam supremam consequi & coelum ingredi
& coram Deo ipso, sedes firmas & aeternas sta¬
bilite, quin supremam & vltimam habeant am¬
bo puritatem.
Purificationem ergo spectant & nitorem cor¬
pus & anima & vinculum postmodum nexum
perpetuum exoptant. Est enim anima veluti &
corpus, si seiuncta inter se contemplemur, quid
valde imperfectum & mancum, cum ambo in
indiuidui vnius perfecti & absoluti compositio¬
nem condita sint, extra cuius compagem, muti¬
latum quid sonant lacerum & nondum absolu¬
tum, et si nomine & ratione partium, substantiae
sint omni ex parte absolutae & perfectissimae.
Quòd si purificationem & nitorem hunc spe¬
ctandum nobis omnibus, in hac miseriarum
valle consequi difficili admodum vi valeamus,
ob vitam nostram peccatis & vitijs obnoxiam.
Quid ni opus erit post mortem, eamdem purifi¬
Post resurre¬
ctionem homo
immortalis
erit.
In resurre¬
ctione corpus
& anima
priùs purifi¬
cantur quàm
fiat illorum
vnio.