283
150
Alchymista
penitùs perderet in excoquendis illis cineribus
vt inde vitrum candens & nitens surgeret, in¬
cassum ligna foco subijcerentur cum semper ci¬
neres illius plantae obscuri & tenebrosi perma¬
nerent, nec vnquam rutilantis vitri naturam in¬
duerent, sed terrae opacae molem inutilem fun¬
derent.
Homines omnes quotquot sunt terreae molis
sunt, eamque molem ipsam ipsimet, singulis vitae
momentis maculis indelebilibus & putrido tabo
inficiunt, cum tamen Deus terram puram, virgi¬
nem & ab omni labe vindicatam protoplasto
homini indiderit quam ipse vitiauit & deturpa¬
uit violato diuino praecepto. Hoc autem contra¬
ctum vitium, in nos omnes iure originis & Ada¬
micae prosapiae descendit, quia tunc temporis
omnes homines, & tota humana species in ipso
solo homine coercebatur; vnde iustum est & ae¬
quum deturpata & vitiata humana specie, indi¬
uiduos omnes homines eiusdem speciei vitiari,
& simili labe conspurcari. Addam etiam quod
singulis vitae momentis, peccata peccatis, vitiâ¬
que vitijs agglomerent homines eorumque quan¬
plurimi sic desinant & vita fungantur peccatis
vitijsque mortalibus obruti, ita vt confirmentur
in peccandi in Deum ipsum voluntate, & prauo
cacoëthe, in ipso vltimo vitae limine, in quo
Christi & mutata voluntate, contrito corde pos¬
sent demoereri peccatorum veniam, & aeterni
supplicij euitare & effugere tormentum. Nihilo¬
minus cum haec nolint & flocci pendant infinita
illi Christi redemptoris merita, prauo illo peccan¬
di cacoëthe in malum ipsum & vitium penitùs