283
157
Christianus.
mino tantae vastissimae & ditissimae domus obse¬
quantur; certissimum enim est, nihil in tota rerum
serie reperiri posse, quod Deum colere venerari
& adorare valeat, praeter hominem ipsum cui
potissimum competit erga Deum cultus & ho¬
nor. Reliqua cuncta creata metaphoricè dicun
tur laudare Deum vel tacitas docere laudes, quod
miris eorum operibus ostendant hominibus, &
sint ipsis opprobrio, quod Deum non laudent
architectum horum mirabilium omnium visibi¬
lium: cumque Deus immortales perennes ac
perpetuas expostulet laudes honores & glorias,
immortalis perennis ac perpetuus esse debet qui
laudas has perenniter celebraturus est.
Praeterea qui animam humanam caducam &
mortalem esse censent sibi ipsi perduelles sunt,
& infensissimi hostes, cum ad nihilum reduci tem¬
dant cuius iura & dominium vetant omnia eius¬
que nesciunt leges; ipsi tamen lapidibus ipsis
rudiores & stupidiores, in ipsum nihili barathrum
immergi conantur, dum haec figmenta sibi vera
persuadere volunt. Nihil enim est in tota rerum
natura quod quaerat hanc nihili viam imo cun¬
cta & singula immortalitatem cogitant, & nihili
semitas abhorrent, vnde tota natura perennis est,
& immortalis, cum singula cuncta, habeant quid
perenne & immortale, & homo caeteris omnibus
immortalitate & perennitate praelucere debeat,
& potissimum cum in eo vigeat anima, cui praeci¬
puè competit Deum venerari & adorare, non
corpori ipsius nisi quatenus indiuiduum vnum
constituere nata sunt ambo, quod Deo soli serui¬
re & obsequi natum etiam est, & à Deo creatum
treranrarer aernmes acuadu i¬
Solus homo
in universa
natura Deum
laudat.
4. Ratio.