283
170
Alchymista
radiante ac fulgente nitidiùs christallo splen¬
descere necesse est vt creatoris virtutes & ener¬
giae, fulgentiùs ac nitidiùs in eo speculo nobis
elucescant & splendeant.
Haec rationum momenta ac pondera nobis
suppeditat Alchymia ex vitijs & corruptis sub¬
stantijs quae naturae insunt, non ex innata sui ip¬
sius proprietate & virtute, sed ex casuali fortuita¬
que quadam misera sorte, quae ex peccato huma¬
nae naturae & intellectualis in vniuersam reliquam
naturam introducta est, in poenam peccati; iu¬
stitiae si quidem est cuiuscumque delicti poenas
exigere & supplicium hinc claret vndenam in
natura hac visibili scaturijt & emersit rerum mu¬
tabilis ordo, mors & corruptio.
Ex operibus Chymicis & laboribus colli¬
gere possunt Christi asseclae omnes,
quonam pede virtutis via terenda
sit, vt supremum prfectionis
culmen pertingant.
CAPVT XXV.
RVDI quodam penicillo delinea¬
tam nobis ostendunt virtutis viam,
naturalia quaedam artia Chymicae
opera: Purum enim naturae, quod
est virtutis symbolum, habere non possumus,
Purum natura
est symbolum
virtutis.