283
172
Alchymista
ac difficili obumbretur, ne omnibus facili via
decerpatur, dij laboribus omnia vendunt.
Non ergo mirum Christi asseclis esse videtur,
si supremam mundi gloriam & foelicitatem Deus
ipse, hominibus omnibus sudoribus ac labori¬
bus summis proposuerit adipiscendam. Non enim
pluris sunt & maioris pretij homines ipsi, ipsi
Deo, quam fuerit ipsi filius ipse suus, ipsum au¬
tem oportuit multa patieâque grauissima, & sic
intrare in gloriam suam. Statutum ergo & ratum
sit, nihil coelo beati posse, quin vltimos & supre¬
mos in his inferioribus locis in Christo patiatur
manes: ita vt videatur Deum hominibus praece¬
pisse in perfectione vltima sua & purificatione
consequenda, naturam quadamtenùs imitari
debere. Quod enim natura artis Chymicae via &
industria sequitur, vt vltimum suae perfectionis
culmen attingat in putificatione corporum &
mixtorum suorum; Ecclesia sponsa Dei, Spiritus
sancti gratia & industria, nobis praecipit spiri¬
tualiter & diuinitùs persequendum in purifican¬
dis & expurgandis animis nostris.
Septem sunt apud naturam artis Chimicae in¬
uenta instrumenta quibus vtitur ipsa, natura vt
corpora cuncta purificet & candida reddat, sep¬
tem etiam sunt instrumenta diuina apud Eccle¬
siam, quae ob diuinam & supercoelestem agendi
facultatem & potentiam Sacramenta verè dicun¬
tur, quibus vtitur Ecclesia, vt electos suos Chri¬
sti asseclas Christos efficiat, hoc est puros sanctos
pios & Dei filios & alumnos.
Baptisma primum Ecclesiae Sacramentum, quid
enim aliud Graeco eloquio sonat quam in aquis
Septem Chy¬
mia instru¬
menta respon¬
dent septem
instrumentis
diuinis hoc
est sacramen¬
tis Ecclesiae.
D. Gregorius