283
181
Christianus.
lestis gratiae flumen quo perfunditur & irroratur
terrestris hic Ecclesiae Christianae paradisus, ex
sacro baptismatis fonte profluit, quo proluti ho¬
mines in nomine Patris & Filij & Spiritus san¬
cti, & sacratissimae crucis sigillo obsignati, ab
omnibus peccatorum sordibus expurgantur,
gratia exornantur diuina, & exuuijs veteris A¬
dami spoliantur, & nouissimis induuntur Christi
vestibus, quibus veri Dei agnoscuntur, & ad
nuptias illas diuinas & supercoelestes admittun¬
tur. Mirificum certè est in Ecclesia Christiana
miraculum, quod aqua elementaris in nomine
Patris & Filij & Spiritus sancti virtute & ener¬
gia, mortis & passionis Christi filij Dei, solo suo
tactu nos ita diuinitùs proluat, vt deformes vi¬
tiorum peccatorumque omnium labes imò lar¬
uas discutiat, sed quod diuino & supernaturali in
nos omnes coelitus descendit effectu, illius non
est sapientis causas indagare; imperscrutabiles
enim sunt diuinae virtutes, etsi sint nobis exem¬
pla quaedam & symbola quae nobis virtutem hanc
occultam & supercoelestem sacri baptismatis
graphicè exprimunt & ostendunt, vt fides Chri¬
stiana hisce naturalibus fulcris firmissimè con¬
firmetur. Non credis ô impie Sacramentorum
vittutes, & energias diuinas & supercoelestes, &
tamen experientia quotidiana vides & cernis
igne & aqua naturali, quascumque elui & dis¬
cuti maculas; imò vitia innata corporum imper¬
fectorum tum lapidum, tum metallorum, solo
ignis & aquae cemento & examine expurgari, &
nitidam & corruscantem induere substantiam.
Et quid dicemus de virtute stupenda & non satis
M 3
Supercoelestis
gratia ex Ba¬
ptismo velu¬
ti primo fon¬
tis tubo in
nos descendit.
Sacramento¬
rum virtutes
diuina & su¬
percoelestes
sunt.