283
182
Alchymista
laudata facultate salis illius Physici perfectissi¬
me cocti, & pyronomiae legibus ab omnibus ele¬
mentorum sordibus vindicati, cuius virtutes &
facultates multotiès ego ipse vidi in aegrotis om¬
nibus subitò percurandis, & multi alij mecum
viderunt mirandam illius agendi facultatem in
metallorum imperfectorum corporibus permu¬
tandis.
Anno si quidem 1627. apud Castronouidarium
die 22. Iulij, diuae Magdalenae sacro, probata est
illius Physici salis virtus, viris fide digni; praesen¬
tibus & astantibus; Reuerendus enim in Christo
Pater Anacletus, & Venerabilis Pater Adrianus
Ordinis Capucinorum Religiosi deuotissimi a¬
derant Domino de Serignol in curia Presidiali
Lauraguensi legato quaestionum iudice aequissimo,
& in rebus gerendis fere omnibus occulatissimo
astante; imò robur & virtutem igni follibus mi¬
nistrante, ne daretur vlla doli suspicio in tam rara
& illi inaudita & incredibili metamorphosi me¬
tallica, in qua semi granum pulueris illius mirandi
salis, semiquadrantis horae spatio, vnciam inte¬
gram argenti viui permutauit in purum putum
argenti naturali ipso multò praestantiùs & niti¬
dius, quod in cineritro plumbi & examine pro¬
batum non solum rutilantius exsurgit, sed mole
ipsa & pondere majus, quod virtus illa salis tota
& integra non consumpta fuisset in prima argenti
viui vncia transmutanda, sed aliquid adhuc su¬
peresset virtutis, cuius gratia & auxilio, plumbi
dragma integra in argentum purum & putum, in
cineritio vltimò & examine abierit.
Si Deus in naturalibus rebus haec miranda, po¬
Historia de
lapide Phy¬
sico.