283
187
Christianus.
men martyrij vltima supplicia exoptamus, vt in
his constantiam & firmitatem fidei nostrae & a¬
moris erga Christum testari queamus, & vltimum
& summum Christianae perfectionis fastigium
attingere possimus. Mortem pro Christo testan¬
do quaerimus imò praecipites imus in eius acutos
& lethales aculeos, vt sine morte consequamur
vitam, ad quam omni spiritu tendimus & vitam
hanc mortalem & caducam, cum aeterna & pe¬
renni connotare in votis est, maximum solatium
est, imò maximo majus, cogitare & contempla¬
ri, id nobis accidisse, ad gloriam consequendam
aeternam. Quod ante passus est Christus, passi sunt
Apostoli, passi sunt infiniti fideles & sancti Dei,
& passuri sunt adhuc infiniti alij, qui post hac si¬
mili passu viam terent Christi, & gloriam intra¬
bunt eiusdem: qui non accipit crucem suam &
sequitur Christum, non est Christo dignus, vnde
gloria & laus quammaxima est fundere animam
suam, imò perdere, propter Deum, in ipso enim
inuenimus eam.
Haec est Sacramentorum Ecclesiae Romanae
virtus & diuina potestas, quamprimùm quis Chri¬
stianorum pius ac deuotus, eorum Sacramento¬
rum nectar degustauerit, numquam obsaturatur,
sed inexplebili eorum fame & siti tenetur. Aquae
enim hae vitae sunt, ac adeò dulces, vt quo plus
sunt potae plus sitiantur aquae: his enim praelibatis
in medio inimicorum nostrorum castrametamur,
pericula cuncta mundi eludimus, carnis & volupta¬
tis illecebras lethali ac mortali dulcedine tinctas
effugimus, Diaboli Scyllas & Charybdes foelici
ac prospera vitae nostrę naui euitamus, ac virtutum
Matth. 10.