283
193
Christianus.
affusione posse tanquam à causis corruptionis &
putredinis vindicari. Nonne Christus qui Sa¬
cramentorum horum aut hor est & vnicus fons,
fons etiam vitae aeternae est: si fontem vitae natu¬
ralis solo tactu corpora naturalia cuncta, à pu¬
tredine conseruare videamus, quonam mentis
insulsae conatu cogitare possumus Sacramenta
Ecclesiae vero & vnico vitae fonte, Christo Dei
filio, animas nostras non posse ac debere con¬
seruari: Facessant hinc omnes Ethnici & haere¬
tici, qui Christi fonte nolunt prolui, & spiritu
eius vitae nolunt perfundi sic vulgatas & certas
putredinis pertentant vias, nec eas linquere cu¬
piunt sed in his errare gaudent, nolunt virtuti¬
bus & Sacramentis Christi confirmari, quia ni¬
mis vitijs innixi sunt. Hac sola tatione virtutem
& energiam confirmationis admittere & appro¬
bare deberent, cum symbola & figuras in natu¬
ralibus contemplentur; cur ergo viuus in Eccle¬
sia Romana icones adorare & venerari negli¬
gunt. Qui virtuti & bono semper adhaerere cu¬
pit & ambit, indissolubili vinculo hisdem anne¬
cti necesse est & confirmari, alioquin titubanti¬
bus incedit vestigijs, & vitiorum vbique enatis
fossis vel potiùs praecipitijs se praebet addictum.
N