283
194
Alchymista
De Sacramento Eucharistiae ac eius sym¬
bolis & figuris quae apud Chymicos
reperiuntur.
CAPVT XXVIII.
TANTVM est, ac adeò elatum & mi¬
rum in Ecclesia Romana, hoc Eucha¬
tistiae diuinae Sacramentum, vt eius
solus Auihor Christus, qui ipsius Sa¬
cramenti basis & fundamentum est, de ipso lo¬
qui & fari pessit: Angelus & reliquum omne,
quod est in natura creata, intelligendi & ratio¬
cinandi compos & capax, vanam & inutilem
mentem habet, vt de ipso, vt decet, rectè loqui
& scribere possit. Idcircò si multa, imò fere om¬
nia desint hoc in capitulo, quae eius praestantiam
& excellentiam exigunt, & ad infinitam & im¬
mensam eius dignitatem referuntur, veniam
quaeso date, opus hoc omne nimis exiguum est,
vt infinitum eius ambitum hostiolae nihilominus
circuitu interclusum & solis vini & panis acci¬
dentibus velatum comprehendere queat.
Si incarnati Verbi mysterium mirum valdè est
& supra omnes intellectus nostri vires, in quo
secunda Trinitatis persona, filius Dei vnigeni¬
tus, infinitus & immensus, incomprehensibilis,
patti aequalis, quem coeli & totius vniuersae na¬
turae creatae vastissimum & amplissimum spatium