283
195
Christianus.
capere non possunt, indiuiduo humanitatis cor¬
pusculo coërcetur & clauditur, vt ex diuina na¬
tura & humana, diuersis omnino ac discrepanti¬
bus formis exsurgat vnicum completum & om¬
nibus numeris absolutum indiuiduum, & vnica
natura Christi duas in se coërcens naturas diui¬
nam & humanam virtute hypostatica (vt theo¬
logorum more loquar) coniunctas ne duas in
Christo formas haereticorum quorundam modo
constituam; illae enim naturae adeò inter se vni¬
tatis nexu copulantur; vt vnica tantum sit in
Christo existentia.
Hoc certè est miraculorum omnium mirum,
sed mirabilius adhuc est sacrae Eucharistiae Sa¬
cramentum; in ipso enim est illud omne quod in
incarnati Verbi mysterio credimus, & adhuc
praestantiori quodam nobis videtur esse modo,
si in diuinis mysterijs quae infinita sunt & im¬
mensa omnia, magis ac minus nobis apparere
contendemus, majus & mirabilius nobis appa¬
ret miraculum sacrae Eucharistiae, quàm incar¬
nati Verbi mysterium: in sacra enim Eucharistia
verus Christus sanctificatus & glorificatus in sin¬
gulis & omnibus sacris hostiolis perfectissimè &
absolutè reperitur sub specie tantum panis &
vini consumpta & deperdita. Panis & vini sub¬
stantia & in locum ipsius aduenit Christus verus
& realis, tectis & velatis sacri sui corporis acci¬
dentibus, velo & tegmine accidentium pa¬
nis & vini; ita vt in hoc vno Sacramento
plura ac diuersa reperiantur miracula adeò ma¬
gna & excelsa, vt ni Deus ipse mirabilium omi¬
nium pater & Archaeus, huius Sacramenti
N 2
In Christo
est vnica exi¬
stentia etiam si
illa contineat
diuinam &
humanam
naturam.
Eucharistia
mirabilior
est mysterio
incarnationis
In Euchari¬
stia plura
reperiuntur
miracula.