283
197
Christianus.
subsequentia Christi ad incredulos discipulos pro¬
lata, haec testari videntur inquiunt illi qui vanam
hanc profitentur doctrinam. Verba autem Christi
quibus nituntur haec sunt. Verba quae vobis lo¬
quutus sum, sunt spiritus & vita: O caecos ho¬
mines & verae mentis inopes fidei vestrae, Sa¬
cramenta figurata in Ecclesia vestra admittere,
Ecclesia ergo vestra figura quaedam est & idea,
cum Sacramenta teneat figurata tantum, & verè
idea est Caluini mentis & phantasia; Caluinus si
quidem hanc sibi finxit & imaginatus est Eccle¬
siam, non Christus. Verba Christi quae vitam &
spiritum sonant non ita interpretati debent, Sa¬
cramentum diuinae Eucharistiae figuram esse, sed
fidei est, & quidem Christianae, verum esse &
substantialem Christum, fides autem illa vita est,
& spiritus fidelium omnium Christianorum; sine
etiam tali fidè vitam aeternam consequi non pos¬
sunt. Vnde verba Christi vitae sunt & spiritus
plena, quod nobis si haec ita verè & realiter cre¬
damus spiritum verum & veram vitam imper¬
tiantur, & forsan ipsa fuit mens Christi haec ver¬
ba dicentis. Si enim hoc Sacramentum reale &
substantiale non credamus, vitam eius & fructum
carpere non possumus. Fide enim hac sola car¬
pitur tantus vitae fructus, qui enim non credit,
hoc reale esse corpus Christi, non recipit cor¬
pus Christi, qui autem non recipit vt testatur ip¬
semet, non recipit vitae aeternae brauium; qui non
manducauerit Corpus meum & biberit meum
Sanguinem non habebit partem mecum. qui au¬
tem non habet partem cum corpore Christi, non
est dignus vera vita donari, sed ab ipsa separari
N 3