283
203
Christianus.
purum & nitidum, quod in se coërcet & continet
virtutes & proprietates mixti ex quo eductus est,
Christiani simili fere via sed spirituali methodo
perfectionem & candorem animi dum habere
gestiunt & vitia & peccata animi, quae substantiam
eius inficiunt & inquinant auertere & radicitùs
extirpare cupiunt, se ipsos proijciunt in sacrum
ignem poenitentiae, quo spiritualiter reducuntur
in cineres humiles principij eorum, ex quibus
aquae lachrymarum suarum ope, & dolore pec¬
cati, contritione cordis, educitur purum puri, &
pulchrum pulchri, quod habet veras & innatas
hominis proprietates & energias; quae tamen an¬
tea mole indigesta peccati sopitae imò extinctae
& emortuae erant: nihil aliud hinc homo redo¬
lebat, quam fimum & putredinem foetutinam
insignem, venenosam & lethalem. Sed quam¬
primum ignem poenitentiae eiusque calcinatio¬
nem passus est homo, & fonte lachrymarum sua¬
rum lotus est, illicò excutitur quidquid est extra¬
neum & virtutum suarum mors & venenum, &
exsurgit & apparet summè nitens ac praelucens.
Sal fixum sapientiae diuinae, quod Deus homini
implantauerat & infuderat sacro baptismatis fon¬
te. Hoc sal seu anima rationalis pura putà sacro
hoc poenitentiae igne depurata tam bene olet, &
fragrantis odoris suauitate totam rem condit, vt
ad coelum vsque & Dei ipsius sedem perueniat
eius odor.
Mira & stupenda huius Sacramenti virtus,
mira huius ignis energia cuius ope, anima no¬
stra perfectissimè purificatur, absque vllo sui ip¬
sius detrimento, & adeò decoratur & ornatur
Calcinatio
est symbolum
Sacramenti
poenitentia.