283
204
Alchymista
vt summo sit Deo ipsi delitio. Ignis hic etiam
non est elementaris nec rerum naturalium nu¬
meto recensetur, sed supernaturalis est & diuinus
qui mouet voluntatem & liberum animae nostrae
arbitrium, vt summè doleat & contrito corde
aegrè ferat, quod diuina temerarit mandata; cu¬
ius rei dolore, & angore, patimur & toleramus
leues nonnullos labores, qui tormentorum vi¬
ces gerunt & crucis humanae sortem sapiunt,
quorum ope & gratia, operante tamen & agen¬
te mortis passionisque Christi immenso & infini¬
tò merito, veniam peccatorum omnium obtine¬
mus & gratia perfundimur diuina.
Haec miranda supremae sapientiae mysteria ali¬
quatenùs possunt Chymicè explicati, cum my¬
sticè & hyerogliphicè depicta cernantur apud
Chymicos in charactere Chymicae calcinatio¬
nis, sic ab Aegyptijs characterum & literarum
primis inuentoribus depicto & figurato. Lu¬
nam bicornem in sublimi characteris vertice
posuere. Crucem verò in infima parte effinxe¬
te, qua hyerogliphica figura indicarunt Aegy¬
ptij Chymicis omnibus, quod si semicirculum il¬
lum imperfectum in circulum absolutum & per¬
fectum reducere velint opus habent cruce infi¬
ma, hoc est labore improbo, quem pati & tole¬
rare debent Chymici, vt perfectionem Chymi¬
cam attingant. Iam verò nonne Christianis hoc
idem hyerogliphicum doctrinae erit & sapientiae
quod si perfectionem Christianam pertingere
cupiant, & imperfectum vitae suae semicirculum
in absolutum & completum circulum perficere
tentent, mysterio ctucis opus habere, quae in infi¬
Explicatio
characteris
calcinationis