283
205
Christianus.
ma vitae nostrae parte saltem radicari & affigi de¬
bet, vt infinitum vitae aeternae circulum ingredia¬
mur. Crux si quidem si centro suo superroretur
circulum complet & perficit. Sic etiam vt Christi
asseclae vitam hanc labilem & caducam semicir¬
culo aequiparandam compleant & perficiant in
veram vitam stabilem & aeternam; oportet vt
multa ferant, faciantque, sudent & algeant, quod
est ferte crucem suam, & praeceptis ex mandatis
Christi obsequi dicentis: "Si vis perfectus esse, ven¬
de omnia quae habes & da pauperibus, veni, abdica
te ipsum, tolle crucem tuam & sequere me."
Quasi diceret Christus si quis cupiat hanc vi¬
tam labilem & fluxam transigere, absque labe &
vitiorum macula, nihil ferè est, in hoc vitae hu¬
ius carcere possidendum se ipsum tantum possi¬
dere oportet, & sibi ipsi dominari, multa pati, &
algere, & sudare, mandata obseruare diuina, &
summo proximum prosequi amore, Christum
tandem sequi & imitari, qui perduelles suos &
hostes adeò summo persequutus est amore, vt
propter ipsos mortis supplicium ac supremum
tormentum passus fuerit, sic & nobis omnibus
pariter agendum est: Hoc enim solo charitatis
& amoris summi subsellio meritis tamen Christi
statuminatg coelum conscendi potest, & perfe¬
ctionem suptemam & vltimam consequi possu¬
mus. Charitas & amor mandata diuina obseruan¬
da praecipit, Crux verò, quae symbolum est poe¬
nitentiae, vitia & peccata humana tollit, quae vi¬
tam seu animam hominum inficiunt & inquinant
eamque sordidam & putidam efficiunt. Cruce
verò delentur haec omnia vitae nostrae inquina¬