283
206
Alchymista
menta, ita vt in virtute Crucis nostrae, & Crucis
Christi perficiamus semicirculum seu semilunam
vitae nostrae, & in verum & completum circulum
seu solem perducimus nescientem occasum, hoc
est, perficimus vitam nostram, quae certè imper¬
fecta vita est & veluti seminita, eâmque condu¬
cimus in tantum & elatum vitae gradum, vt nul¬
los timeat post hac mortis igniculos & aculeos,
sed sapiat vitae aeternae nitorem & odorem.
Qui Chymiam tractant, eiusque labores ex¬
ercent, dum sali mixtorum omnium vltimae
materiae incumbunt purificando, & ab omnibus
suis quibus scatet excrementis expurgando, cer¬
nunt ac vident mysteria sacra Crucis quae Deus
in vltima illa rerum omnium materia posuit &
collocauit. Vltima enim illa materia quae salis
naturam sortitur numquam perfectionis culmen
& vltimae suae purificationis fastigium pertin¬
git, quin coalescat in lapillos quadriformes
sigillo Crucis perquamoptimè effictae, insi¬
gnes.
Mirum certè est ac stupendum hoc naturae
opus, omnia mixta imputa & sordibus elemen¬
torum suorum maculata, nullatenùs possunt in
vltimam suam & puram reduci substantiam, quin¬
calcinationis Chymicae patiantur ignes, & tan¬
dem ferant Crucem suam, suae perfectionis sym¬
bolum & vltimae & supremae depurationis fasti¬
gium. Non mirum ergo nobis erit, quod Chri¬
stus Chymicorum omnium & Philosophorum
princeps & coryphaeus, qui Chymiam superna¬
turalem in homines omnes exercere tentat, prae¬
cipiat omnibus hominibus perfectionem supre¬
Crux cerni¬
tur in vltima
mixtorum
materia id
est sale.
Crux est per¬
fectionis sym¬
bolum in
mixtorum
depuratione.