283
207
Christianus.
mam spirantibus, ferre Crucem & sequi ipsum;
Crux si quidem nisi nobis omnibus impressa re¬
periatur, ignis iustitiae diuinae comburet omne
reliquum quod non erit Crucis Christi sygillo
notatum. Non dissimili ferè exemplo, quod ex
calcinatione Chymica desumere possumus: nisi
enim sal illud mixtorum quod Crucis insignia
prae se fert, igni pugnet & resistat, perit ac de¬
struitur omnimodè mixtum calcinatione expo¬
situm aut saltem in vitream reducitur materiam
vitae inutilem.
Nonne pariter idem ac multo praestantiori
modo, in die supremi & vltimi iudicij conti¬
get, dum omnia & singula mundi huius sub¬
lunaris calcinationi vniuersali & supernaturali
tradentur, ab ipso rerum omnium supremo
Opifice. Si sal fixum nostrum, quod est ani¬
ma priuetur Cruce & meritis eiusdem Crucis
denudata reperiatur, reducetur ab igne iustitiae
diuinae, in aeternum abyssum vbi nulla erit vitae
verae scintillula, sed mortis aeternae perenne tor¬
mentum.
Feramus ergo Crucem dum vitam hanc ca¬
ducam & labilem agimus, vt illius merita,
virtutes & energias profundissimè & altè, a¬
nimae nostrae insculptas habeamus, vt solis
Crucis nostrae, & Christi potissimum meritis
& virtutibus supremum illum & vltimum
Dei iudicium ferre quodammodo valeamus,
ne in abyssum detrudamur aeternum: Ex
Cruce fi quidem hac, labore, dolore, &
angore pullulant ac germinant vitae fructus
aeternae, ex delitijs & voluptatibus mundi,