283
209
Christianus.
mundi effugiant, sunt enim Cruces huius mun¬
di poenitentiae fructus & coelestis quietis & vitae
aeternae tutum ac certum praesagium. Nihil enim
est in toto rerum orbe terrarum, quod ad perfe¬
ctionem & summam quietem tendat, quin Cru¬
cis prae se ferat insigne. Quòd elucet potissimùm
in characteribus metallorum imperfectorum.
hi characteres plumbum,
stamnum, ferrum, cuprum & argentum viuum
indicant, & omnes crucem lunae vel soli iun¬
ctam habent. Quòd interpraetari possumus haec
metalla imperfecta & impura, numquam argen¬
ti vel auri quorum characteres & figuras depi¬
ctas ferunt posse pertingere nitorem ac purita¬
tem, nisi cruce quae characteris vniuscuiusque
occupat partem, hoc est nisi summa & extrema
patiantur, vt auri & argenti sublimen conscen¬
dant gradum.
Quod si natura haec terrestris & sublunaris ex¬
postulet & ardeat labores, alterationes & mu¬
tationes insignes, quae sunt veluti cruces vt per¬
fectionis quosdam gradus attingat, quid agent
homines vt sibi vltimum & supremum perfe¬
ctionis gradum adipiscantur, vt coelum petant,
deique ipsius compotes fiant. Cruce sola itur ad
astra, & suprema illa venantur bona, & cla¬
ris est vnica regni coelestis, ideóque cum poe¬
nitentiae sacrae sit potissimum & praecipuum
insigne, poenitentes etiam sub ipsa & in ipsa
habent totius Christianae militiae summa sti¬
pendia.
Non ergo iam ambigemus quin quod desumi¬
mus ex Chymicis laboribus & industrijs nos possit
O
In characte¬
ribus omnium
metallorum
imperfectorum
elucet crucis
figura, &
quid hoc si¬
gnificet.