283
214
Alchymista
gloriam & laudem rerum diuinarum & essen¬
tiam, aequalem & conformencum naturalibus
efficiam, sed vt ex vmbris rerum naturalium
visibilibus & palpabilibus inuisibilia Dei arcana
contemplari queam & mysteria rerum diuina¬
rum supra naturam omnem extollere possim.
Compositio itaque huiusce olei Chymici tan¬
tae virtutis & efficaciae graphicè depicta nullis in
locis reperitur, sunt tamen multi qui eam aenig¬
maticè & tropicè descripserunt eamque asserue¬
runt esse ex humido primigenio metallico cui
auri natura & essentia indissolubili vinculo est
annexa. Humidum primigenium metallicum
materia est auri vera essentia, forma ac virtus
illa coelestis ac insignis quae haec mirabilia ope¬
ratur: humidum si quidem primigenium metal¬
licum est basis & fundamentum vitae naturalis,
aurum autem est pixis seu capsula, quae vniuer¬
sas virtutes coelestes ac naturales quae vitam na¬
turalem impertire & ferre possunt secum con¬
tinet ac coërcet; id autem omne hoc est humidum
illud naturae primigenium & auti essentiae spiri¬
tu vitae vniuersali clauditur, fouetur & conser¬
uatur, & ex his tribus ex surgit mirum istud vitae
naturalis oleum.
Videamus iam an sympathiam quandam &
concordiam inuenire valeamus, huiusce Chymi¬
ci olei, cum sacro chrysmate. Sacrum chrysma
ex oleo communi componitur, quod vitae natu¬
ralis balsamum est, & fomes satis admodum ap¬
tus & idoneus. Materia haec est sacri chrismatis,
essentia verò & forma illius est Christus, qui
vniuersas & singulas supercoelestes vittutes &
Compositio
olei Chymici