283
115
Christianus.
diuinas, vitae aeternae fomites, imò scaturigines
secum continet & amplectitur; & vt aurum est
vitae naturalis fons & scaturigo, maiori ac melio¬
ri iure, Christus est vitae supernaturalis vehicu¬
lum & vera & tutissima vita, haec omnia ambit
& obumbrat. Ita vt etiam trinam sacri chrisma¬
tis compositionem admirari valeamus, quae oleo
communi velut materia, Christo velut forma, &
Spiritu sancto, velut nexu & ligamine indissolu¬
bili connectitur. Sic sacra illa supremae sapientię
mysteria diuinitus Christi meritis & gratia in nos
ipsos delapsa, & in Ecclesia Romana scaturien¬
tia, naturalium rerum simulachris & vmbratili¬
bus imaginibus repraesentare non erit Christia¬
nae fidei absonum & incongruum.
Alchymistae in natura possunt Presbyte¬
ros in Ecclesia repraesentare, & scien¬
tiae Chymicae gradus, ordines
sacros exhibere.
CAPVT XXXI.
POSTQUAM Deus Oeconomica
fetè methodo Ecclesiam suam vni¬
uersam rite disposuerit & tutam ac
securam ab omnibus hostium telis, ac
incursibus fecerit, Sacramentorum suorum pro¬
pugnaculis, Sacramenta iam peculiaria & ordi¬
nes sacros instituit, quibus hominum nonnullos