283
225
Christianus.
Nihilominus si haec opera Chymica produce¬
re velimus, & partus hos Spagyricos in lucem
proferre cupiamus, summa opus est diligentia
& vigilantia, in praeparandis & expurgandis eo¬
rum parentibus; ita vt eorum primam materiam
ac radicem primordialem inuenire oporteat, eam¬
que miris modis depurandum censemus, ante¬
quam matrimonium hoc Chymicum celebrare
valeamus, & ex eo oriatur sal illud mirae virtu¬
tis, quod arabicum elixir dicitur, ab omnibus
Spagyricae artis magistris, quod ortum habet à
sulphure rubeo metallico, & sulphure albo item
metallico, & humore ipsis innato & naturali. Ex
quibus solis matrimonium hoc spagyricum in¬
eundum esse credimus, vnde passim dicitur iun¬
ge fratrem cum sorore & propina illis poculum
amoris. Frater & soror sunt sulphura illa metal¬
lica, quae cum ex vna radice metallica educantur
& calidi & sicci, frigidi & humidi sortiantur na¬
turam, masculini generis & foeminini nomine
indigitantur fratrisque & sororis cognomine
apud Chymicos tanquam faciliori & intelligibi¬
liori rerum cortite indicantur. Ex copulatione
illa consanguinea sed legitima & naturali nullis
prohibita legibus producitur infans ille Philoso¬
phorum in vasis Chymicis perfectissimè obtura¬
tis & ne lac parentum quo nutritur foras exeat, &
in auras abeat, id omne coquitur leuissimo igne
per annum integrum, aut saltem per nouem men¬
ses, & aspirante diuino fauore, exsurgit arabi¬
cum illud elixir summoperè à Philosophis omni¬
bus expectatum, quod est suprema & vltima re¬
rum omnium naturalium infimarum vitus &
P