283
226
Alchymista
energia, qua miranda ac stupenda patrantur in
rebus sublunaribus; quibusdam nauci hominum
incredibilia & impossibilia, quod acumine men¬
tis suae valde obtuso, non possint ad haec naturae
sacratia admitti; quod ipsi non capiunt, impossi¬
bile credunt, quasi totius naturae possibilis vittus
& agendi facultas, eorum cerebro putido & fun¬
goso coërceretur. Quidquid latrent canes isti
aduersus lunam Chymicam, & cucubent noctuae
aduersus solem Chymicum, radios fundere suos
vbicumque terrarum non desinent; quibus illu¬
strati Philosophorum quamplurimi, non solum
suis donis ac bonis fruentur, sed & hanc mirabi¬
lem operationem contemplantes & speculantes,
vitae Christianae puritatem & integritatem obser¬
uabunt. Ex sola enim & vnica materiae huius
spagyricae puritate & integritate, exsurgit hoc
mirum naturae spectaculum; faeces siquidem &
maculae, recrementa sordida quantulacumque
sint, etsi in minima forent quantitate, hoc extin¬
guerent ac perderent naturae opus.
Quid ergo sanctius Christianis Philosophis
erit obseruandum quàm vitae eorum integritas;
ex illa si quidem non lapis Philosophorum ex¬
surget, & elixir arabicum germinabit, sed vitae
aeternae verum & certissimum elixir, lapis Dei,
quo omnes Christiani, mutantur non in aurum
& in lapides pretiosos, sed in quid, quod supra
Angelos est, & quod mentis humanae superat, ac
vincit conceptus omnes. Hanc vitae integritatem
omni studio, etiam supra vires humanas, inuo¬
cato saepe saepius diuino pneumate, perquitendam,
& consequendam censemus & praedicamus. Ex