283
229
Christianus.
uotos, qui pia mente ac deuota Deo obsequi &
seruire debent inuiolatis ipsius mandatis; dein¬
de in gloriam & laudem ipsius, hoc opus celebre¬
& insigne aggressussum, ex legibus naturae & ar¬
tis, quae multis in locis praescriptae sunt ab ipsis
artis spagyricae coryphaeis & magistris. Ea via ac
semita nullo pacto est ambigendum quin tandem
perueniant ad paradisum illum terrestrem in quo
poma illa aurea decerpent, si eos fata vocant ali¬
ter non viribus vllis vincere, nec duro poterunt
auellere ferro. Diues enim hic ramus haberi non
potest, nisi aspirante diuino preumate, ac fauen¬
te Deo, qui tantum diuitiarum communicat &
elargitur, non vt voluptati seruiamus, nec vt ve¬
stibus & auro geminisque caeteris omnibus prae¬
niteamus, & de inimicis triumphemus, non vt eo
abutamur, sed vt eo vtamur secundum leges &
normas diuinae charitatis. Non enim extensa
manu porrigit Deus totius naturae sublunaris
thesauros, & vitae huius blandimenta, ad perdi¬
tionem eorum quos morte sua & praetio sangui¬
nis sui ab ipso perditionis barathro & abysso re¬
demit.
P 3