283
230
Alchymista
Conclusio totius operis in qua datur ratio,
cur author diuina mysteria, Chymicis
secretis & arcanis mysticè
comparauerit.
CAPVT VLTIMVM.
QVAMPLVRIMI forsan piorum
hominum mirabuntur, quod sacris
& diuinis Ecclesiae Romanae, my¬
sterijs, profana opera Chymica com¬
parauerim, quae nulla rerum simili¬
tudine cum his sacris mysterijs conueniunt, sed
toto coelo distant; horum enim author est Chri¬
stus & materia ipsa, illorum verò operum autho¬
res sunt homines, & saepe saepius prophani &
Ethnici, materia vero vilis & terrea, quae nullo,
pacto, Christo appropinquari potest; ita vt haec
inter se comparare velle, Christianum non sa¬
piat animum sed potius modicae fidei virum.
Mysteria si quidem Romanae Ecclesiae adoranda
sunt potius & summa pietatis fide veneranda
quàm hisce vanis hominum inuentis aequipatan¬
da; terum enim minuit maiestatem ac pondus,
qui eam vilibus ac vulgaribus immiscet ac con¬
iungit rebus. Respondemus haec quidem mysteria
Ecclesiae Romanae valdè ardua esse, ac penitùs
supernaturalia, & ideo incomprehensibilia, ado¬
randa ac veneranda, maiori adhuc veneratione
& cultu quàm concludat obiectio. Nihilominùs
Obiectio.
Solutio.