233
Christianus.
humanis
&
capiti
correspondentibus,
sed
brutis
omnino
ac
deformibus;
finis
verò
&
cauda,
mors
erit
aeterna
pedibus
&
cauda
indicata
draconis,
qui
cum
terrestre
sit
animal
venenosum
ac
lethali
succo
plenum,
mortis
certissimae
&
aeternae
est
index.
Terra
enim
constans
est
&
firmissimum
ele¬
mentum,
sic
&
draco
terrigenus
constans,
firmum,
ac
certum
venenum
habens,
indicat
constantem,
firmam
ac
certam
peccatorum
omnium
mortem
aeternam.
Hoc
insculptum
est
diuino
illo
&
Augustissimo
Diui
Saturnini
apud
Tolosates
Templo,
vbi
diu
noctuque
manet,
coelestis
diuinus
ac
supernatu¬
ralis
Sagitarius
Christus,
duplici
natura,
vnitate
hypostatica
coniuncta
&
vnita,
sagittas
laetiferas
vibrans
aduersus
peccata
nostra,
quae
monstri
na¬
turam
veram
habent,
prima
fronte,
benigna
&
humana
se
exhibent;
sed
censim
nos
in
bruta
permutant
&
adhuc
in
aquilas
rapaces,
quae
per¬
nicitate
volatus
ad
omnia
execranda
sceleta
pa¬
tranda
nos
euehunt
&
extollunt,
vt
hinc
deferamer
praecipites
ad
inferos,
&
mortis
aeternae
supplicia
ac
tormenta,
quae
dracone
deuorante
figurantur.
Hoc
aenigma
sic
interpretari
potest
Christiano¬
conceptu,
sed
cum
Chymicum
sit
&
Spagyricum,
Spagyricè
etiam
interpretari
licet,
vt
sympathiam
&
concordiam
mirabilem
harum
diuersarum
interpretationem
contemplemur,
&
quanta
pos¬
sint
arcana
tum
diuina,
tum
naturalia,
vnica
rerum
cortice
contineri.
Sagittarius
Chymicè
repręsen¬
tat
aquam
Mercurialem,
sed
partem
volatilem
la¬
pidis
Physici,
in
qua
aqua
sunt
duae
naturae
visi¬
biles
vt
&
in
Sagittario
natura
putà
sulphuraea
ignea,
quę
natura
humana
in
Sagittario
figuratur
Altera
aenig¬
matis
inter¬
pretatio.
Aenigmatis
Chymica
in¬
terpretatio.