283
232
Alchymista
apud Tolosates Diui Saturnini Templo, in cu¬
ius valuis depictum est & affixum hoc Chymicum
aenigma, marmoreo lapide insculptum, quo my¬
stico & intricato suo sensu, possum interpretari
ea omnia quae hoc in volumine dicta sunt.
Hoc autem aenigma tale est, depingitur Cen¬
taurus siue Sagittarius arcitenens sagittamque
vibrans, aduersus monstrum foemineo vultu,
aquilino corpore, pedibus & cauda draconis. Sa¬
gittarius hic nobis exhibet figuram & imaginem
Ecclesiae virtutis; vt enim Sagittarius ex duabus
componitur naturis, intelligibili & brutali; Sa¬
cramenta etiam Ecclesiae duas habent naturas,
visibilem vnam, brutali in Sagittario indicatam,
& inuisibilem alteram, internam diuinam ac su¬
pernaturalem, intelligibili natura ac spirituali in
Sagittario commonstratam Arcus autem, volun¬
tatem Christianorum repraesentare potest, qua
feruntur & intenduntur ad amotem diuinum, &
peccati odium. Sagitta verò gratia diuina est, quae
voluntati nostrae tanquam arcui superuenit, vt
monstrum & hottendam bestiam peccati debel¬
lemus, cuius figuram & imaginem habemus, in
opposito monstro, vultu foemineo, corpore aqui¬
lino, pedibus & cauda draconis. Nihil aptius
peccati imaginem & figuram exhibere potest:
peccatum si quidem in principio ortus sui hu¬
manum est dulce ac benignum; adeò vt videa¬
tur humanum esse peccare, cum & vitam ingre¬
di humanam absque peccato, licitum nobis non
sit. Peccati ergo caput & principium humanum
est, si autem eo in principio diu multumque per¬
maneamus, caput istud non iungetur membris
Aenigma
Chymicum
in adib. D.
Saturnini
apud Tolosa¬
tes.
Aenigmatis
pia interpre¬
tatio.