293
89
Pars Quarta
sint mittendi ex hoc monte; 3. quod
postea Babylon sit destruenda, id
est, Turcicum Imperium omnino
extirpandum.
12. Post tantas clades conside¬
ratas & deploratas, audio in corde
meo resonare Isaiam cap. 40. &
inclamare: "Consolamini, consolami¬
ni, popule meus, dicit Deus vester. Lo¬
quimini ad cor Ierusalem, & aduoca¬
te eam, quoniam completa est malitia
eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit
de manu Domini duplicia pro omnibus
peccatis suis." Quia propter praece¬
dentia peccata tam Orientales quam
Septentrionales puniti fuerunt.
Nunquam enim Deus haereses &
clades ante praedictas permisisset,
nisi culpa grauis hoc meruisset. &
quidem nulla grauior est pęna huius
vitae, quam excaecatio mentis: per
quam homo amittit lumen gratię, &
permittitur in suis tenebris ambu¬
iare. Fames, bellum, pestis: pecca¬
torum