293
Lapidis Philosoph.
90
torum poenae sunt, & propter pec¬
cata infliguntur: sed corpus tan¬
tum laedunt, & animam sanant. E
contra haeresis animam vulnerat,
dum corpori suas voluptates in¬
dulget. Promittitur igitur Ecclesiae
magna & singularis gratia, post
duplicatas clades. Expendamus
paululum hanc gratiam, & inue¬
stigemus Diuinas consolationes.
Qua in re possem esse copiosus ac
effusus, sed paucissimis verbis plu¬
rima compraehendam; ausculta igi¬
tur ac perpende, Dum Mahome¬
tes Orientem vastat, Deus septen¬
ttionem illustrat; quando Luthe¬
rus septentrioni nebulam immit¬
tit, Deus Ecclesiae suae aperit & do¬
nat nouum & amplissimum or¬
bem, Erumpamus igitur in vocem
laudis & gratiarum actionis, &
cum Isaia dicamus cap. 49. "Lauda¬
te celi, & exulta terra, iubilate montes
laudem: quia conselatus est Dominus po¬
puluus