293
112
Lapidis Philosoph.
uisti, quod absque vera Fide ne¬
queas obtinere aeternam salutem,
intellexisti quoque non esse nisi v¬
nam veram fidem, hanc apud Ro¬
mano-Catholicos reperiri. quid
est igitur causae, quod hanc nolis
amplecti? quid te obsecro ab illi¬
us amore auellit? ostende mihi vin¬
cula tua, quibus implicaris: & ego
dissoluam; aperi mihi vulnera tua,
quae abscondis: & ego salutare
pharmacum applicabo. Si tu dissi¬
mulaueris, ego intrabo domum
tuam, & omnia interiora tua scru¬
tabor. Iam enim ab incunabilis te¬
cum vixi, conscius secretorum tuo¬
rum. Dic ergo mihi familiarissimo
tuo, quid te auersam teneat à Ro¬
mana Ecclesia sequenda. An for¬
san libertas carnis, quam illa Eccle¬
sia restringit? an timor ieiuniorum,
quae praescribit? an Confessio gene¬
ralis, quae postulatur? an respectus
Consanguineorum.
quos offen¬
des