293
113
Pars Septima.
des? an Parentum amor, quos vi¬
dereris damnare? an decus patriae,
quam nolles haerescos titulo inho¬
norare? an Sacrae Scripturae autho¬
ritas quam crepant Lutheram: an
Catholicorum quorundam malà
vita, quam rodunt Caluiniani? an
Ecclesiae inuisibilitas, quam fin¬
gunt Anabaptistae? sed puto te om¬
nia ista dirupisse, veluti telas Ara¬
nearum. Meminisse enim poteris
temporis & loci, quo ista discussi¬
mus inter nos, & ego ad singula
lita respondi, vt tibi fuerit satisfa¬
ctum. Ostendi etiam tibi euiden¬
ter, quod non sit securum coram
Deo adhaerere Lutheranis: tum
propter alias multas rationes tum
propter Auctorem huius sectae; cu¬
ius acta & scripta merito sunt re¬
prehendenda, vti ex Cochlaeo & V¬
lenbergio, ex Conrado Andreae & Ioanne
Pistorio satis cognouisti. Est enim
incredibile, quod Diuina Maiestas
& sum¬