293
Pars Septima.
115
phemia tuae naturae magnum in¬
curit horrorem, vt scio; diligis enim
Deum, vti summum bonum: &
pro illius zelaris honore, tanquam
pro suprema Maiestate. Iam te à
Caluinianis abstraxi, abstraham
quoque ab Anabaptistis, tali argu¬
mento Apud illos vera Fides esse
non potest, qui ducunt impurissi¬
mam vitam, & pessimos defen¬
dunt errorea, & Magistratibus à
Deo ordinatis resistunt. Cum igitur
naturale lumen tibi suggerat, in o¬
mni Repub. requiri ordinem re¬
rum, personarum & officiorum:
facile aduertis, apud illos homines
Deum non esse, qui naturae ordi¬
nem inuertunt, quem Deus sapien¬
tissimè statuit, & animis omnium
Gentium impressit. Vbi autem
Deus non est, ibi Lux fidei ac veri¬
tatis non resplendęt: sed ibi densis¬
simis tenebris omnia sunt inuolu¬
ta. Iam tibi satisfactum reor, per¬
spectos
K