293
Lapidis Philosoph.
116
spectos enim habeo interiores affe¬
ctus tuos: vtpote cuisemper displi¬
cuerit: quicquid confusum est: &
cui valdè arrideas omne quod pul¬
chro ordine dispositum est. Non
ignoras quoque omnem ordinatio¬
nem esse à Deo, & idcirco superio¬
ribus esse obediendum cum omni
reuerentia & filiali timore. Nihil
igitur restat, O amantissima fo¬
ror mea, nisi vt mecum pleno con¬
sensu & singulari gaudio sequaris
ad Catholicę Ecclesię penetrale: v¬
bi videbimus multa mirabilia, quae
nos summoperè recreabunt. Est e¬
quidem domus sapientiae, est ma¬
gistra fidei est schola veritatis. Au¬
di quid Salomon dicat sapientissi¬
mus, imò Spiritus sanctus per Sa¬
lomonem, Prouer. 9. "Sapientia aedi¬
ficauit sibi domum, excidit columnas
septem." Ecclesiam igitur inuestiga¬
bimus sub forma domus seu aedifi¬
cij alicuius; tunc videbis, quam illa
sit