681
Illustri Viro,
DOMINO
CASPARO ULDARICO,
Sacr. Rom. Imp. Baroni de Hoens¬
broeck, Teutonici ord. Commen¬
datori in Gemert,
Bonarum artium fautori,
Amico atque Patrono suo singulari.
MEministi, quòd, Illustris Dominus,
D. Wernerus Spies de Bullesheim,
R. Teuton. ordinis, Baillivae Confluen¬
endcorea tiae Commendator Provincialis, ac
domùs Pitzenburgi Mechliniae Commendator,
Dominus in Elsen, & Herrn Mulheim, etc. pri¬
dem Avunculus tuus, amicorum meorum faven¬
tissimus, triduo ante mortem, mihi lecticam
suam mitteret, quia atroci Tertiana decumberet;
cumque advenissem, me adhuc capite salutaret,
& amplexum utrâque ulnâ minaretur: eun¬
dem voluerim statim succurrere, quòd pulsus
intermittens festinari iuberet: sed suos, distu¬
lisse pollicitam opem, in pomeridiem, ut Meden¬
tes adessent. qui dum exposuissent suam ope¬
ram, quodque 13. iam diebus, secuissent venam
bis, totiesque purgassent, aluissent autem iusculis,
ac sero lactis: confectionibus demum Alckermes,
& Hyacinthorum corroborâssent: ideoque eadem
orbitâ procedendum, nisi quòd demum crura, at¬
que brachia, Cantharidibus ulceranda essent. Me¬
autem respondisse: Cernitis viri amici, quantum
spei¬
* 3