681
Discant quidem, non à me; (qui omnem alioqui
gloriolam sprevi semper) sed à Datore omnis bo¬
ni. Conatus autem sum, acceptum talentum, in
proximi utilitatem sic manifestare, ut posthac,
quilibet sanae mentis, velit nolit, fateri debeat,
ipsasmet tenebras, è Scholis Gentilium, Verita¬
tem proscripsisse hactenus. Cumque meos labo¬
res toti mundo loqui optem: idcirco eosdem Ti¬
bi dicare decrevi in pignus amicitiae: quòd Mu¬
sarum Patronus, & Pyrotechniae fautor esses.
Non enim libros meos Principibus Viris unquam
dicavi, ut gesta illorum, atque aporum imagi¬
nes, ac stemmata referrem. Nolim equidem vi¬
deri, assentando corrumpere voluisse illorum in¬
tegritatem. Scio quoque, tibi non minùs, quàm
mihi displicere quidquid adulatorum est. Deni¬
que nec offero scripta mea, ut tuâ sub authori¬
tate, muniantur. Absit & ista stupiditas, quae
nesciat, ipsos Reges esse impares ad ejusmodi
tutamen. nec quicquam subsistere, quod à Deo
patrocinium non est nactum. Do ergo, Vir Illu¬
stris, dicoque tibi, hosce labores meos, nudo titu¬
lo, ut me amare pergas tui amantissimum
Qui Deum rogat,
Vt te in valetudine protegat!
Tu interim fruere, gaude & vale, ut optat
tuus J. BAPTISTA van HELMONT.
Bruxellae, 6. Kal. Octob. 1643.