681
PHILIATRO LECTORI.
Pacem, Gaudium, Scientiam
Optat Philosophus per Ignem,
IOANNES BAPTISTA
VAN HELMONT.
BRVXELLENSIS.
TOPARCHA IN ROYENBORCH,
PELLINES, etc.
NUPER emisi doctrinam novam de fe¬
bribus. In qua ostendi febrim, in essen¬
tia, radice, proprietatibus, atque reme¬
dio, esse Scholis incognitam. Res ista,
Medentes diversimode affecit, ac potis¬
simum anxit, discere recusantes. Qui namque sibi
sat sapere persuadent, dixerunt: "Ergone Academiae
hanc impune sustinebunt calumniam? totque vi¬
rorum praeclara ingenia, & nos ipsi, fuimus stipites?
Solusne Helmont, ad mensam Solis accumbit, ut
ex epulis istis, Adeptum Medendi, sibi arrogare au¬
sit?" Intentionem ast meam quamvis pauperrimè
comitetur mea ignorantia, hujusque confessio, non de¬
leat ignorantiae labem: veniam tamen meretur inte¬
gritas, atque sinceritas intentionis meae. Siquidem,
in Medendo, cujusque veritas, ab opere, quod post se
relinquit, aestimanda venit. Nec enim calumniae cen¬
seri debent, si errores antecedentium detegantur, sup¬
pressis eorum nominibus. Tractatur per me res hu¬
mana, publica, solo charitatis ergo. Si dixero itaque,
quod adhuc primus eorum, qui ab Ethnicis, medendi
fundamenta petunt, desideretur, qui nedum febrium;
sed
a