681
2
PHILIATRO LECTORI.
sed & quorumcunque morborum radicem, agnove¬
rit, ac iusta remedia; idque demonstra vero: culpa
careo, nec iniurius videbor. Sin minus, ignorantiae
mea miserti, quaeso, me instruant: prout ego reor,
me sola generis humani commiseratione motum, ne
quisquam posthac suam fidat vitam infidis auxilia¬
toribus, qui neminem à morbo, ex certa scientia im¬
munem fecere hactenus; sed, quotquot evaserunt,
convaluisse, solius Dei munificentia, ac naturae sua
bonitate. Hoc est namque illud paradoxum, quod
me demonstraturum, polliceor, & staturum promis¬
sis. Dixeram autem, praefato de febribus libro, me,
calculo etiam suum tractatum debere: quia Lithia¬
sis, monstro similis, ideoque singulari stabulo segre¬
ganda. Etenim reliqui morbi, nusquam, nisi penes
nos, nascuntur: solus autem calculus, etiam in ma¬
tula concrescit. Lapidescit quidem, tanquam produ¬
ctum naturae universalis, sed, in quantum modificatae,
crescit: utque fiat calculus, non autèm petra; requi¬
rit materiam ab homine dispositam. Hoc ergo limite,
videbunt Academiae, se ne extimis quidem oris, Li¬
thiasis causas attigisse: quique se inscitiae febrium,
culpatos dolent, agnoscent, se calamitatis suae, plures
habere socios. Nunquam enim volui omnibus ante
me, injuriosus esse: sufflcitque, me protestatum, care¬
re animo injuriandi. Absit enim, quod nesciam, rem
ignotam, in usus proximi demonstratam, carere ca¬
lumnia: dum praesertim Medentis inscitia, se habet
per modum criminis, pellemque pro pelle, quandoque
daturus sit homo. Non secus atque Praetor, aliquem
criminis accusans, excusatur à calumnia. Dolui sem¬
per magnopere, in sola Medendi religione, tam surdis,
pigris, atque frivolis principiis subscriptum: in cate¬
ris vero professionibus, tam ingeniose elaboratum.
Enim vero quid subtilitatis, non est machinatum,
circa