681
3
PHILIATRO LECTORI.
circa quinque voces, Porphyrii, quàs praedicabilia
nominant? quasque versutios non moverunt, circae
res vanas? garritus, inquam, sermocinalis industriae
testes? Raymundus tamen, his non contentus, alias
novem voces in venit universalissimas: ac dein hisce¬
alias 28. minus universales: atque demum tandem
72. alius universales subdidit, quibus res qualibet,
deciessepties millies, quadringenties, quadragies sex
vicibus, describi, praedicari, atque distingui possit.
Inutilis ille garritus, scientiarum immensae siliquae,
sine nucleo. Certe humana ubique ingenia, absque
calcaribus, ultrò, in sub: ilitates prona, si inanes illa¬
rum fines. In rebus autem, vitam, & sanitatem spe¬
ctantibus, continuo stertuerunt veterno. Ius quoque,
ita subtilitatibus incumbit, circa placitorum expli¬
cationes, ut acumina, quibus humanum ingenium,
tam mirifica admiratione rapitur, seseque propria
intuetur oblectatione, ut singulari praerogativa, vo¬
centur Iuris subtilitates. Sermocinalibus hae quidem
minus vanae: utpote, quod ad acquirendum defenden¬
dumque Ius, sunt comparatae. In Theologicis verò,
quid non augustum, per quaestionum acribologias,
sperant cathedrae? Vtinam his cunctis careat huma¬
na necessitas. Meum atque tuum, cuique absque fuco
cedat: fides etiam (ut in Mahumetismo) staret citra
disceptationem. Cedat quaequè subtilitas; cuius in die
novissimo, non habebitur ratio: Rediret sic enim Apo¬
stolica sinceritas; Sic accepi, sicque tradidi vobis. Sal¬
tem mitius judicium subituri, qui in vita, ab ejus¬
modi subtilitatibus, fuerunt alienissimi. Ast in re
medica, (proh dolor!) ubi indagatio, est maxime ne¬
cessaria, utilis, & ob charitatem, commendata,
mnia propemodùm mansere intacta: quia utrobique
supina igna via, ad subscribendum ignorantûm avitis
stoliditatibus, prona; damnosior quoque inter eos,
qui
a 2