681
4
PHILIATRO LECTORI.
qui per plateas vagantur, deque domo in domum
transcurrunt, ut sanitatem venalem prostibulent, &
ignotum sibi morbum fugent. Non enim semel, obiter
apud Academias dubitatum est hactenus, super theo¬
rematum fide, à Gentilibus traditorum: quae aliàs
vel sola facilitate, futilitatem velant, primoque in¬
tuitu, sui suspicionem excitare deberent: quoniam in
rebus humanis, nil durius, pudore, stupiditate, nil
mendacio, atque fraude plenius, crudelitate item
atque credulitate nil admirabilius, per tot iam su¬
sceptum secula, quàm professio, quae indies per mortes
hominum, sub concentrica subscriptione, ad vota
Gentilium, experimenta facit. Fatentur enim id me¬
cum nationes, absque Medico viventes, quantam vi¬
tam ducant. Fatentur id, inquam, & emunctiores
Medici. Etenim non ita pridem interrogatus à me
vir pius, ac modestus, Medicus autem celeberrimus,
Doctor Ioannes vander Weghen, cur, (siquidem Lo¬
vanii habitabat, haberetque in aula amicos, atque
dynastas quos curaret, essetque Cathedrae aptissimus)
lectionem aliquam non appeteret: respondit ingenuè,
non esse licitum, aliud doctrinae genus, adolescentia
praelibare, praeter Galenum; adeoque (inquit) scienter
damnarem animam meam, sciens meliora, atque do¬
cens peiora. Ergo, quod ego me scire detego, sciunt, at
non audent, alii. Bone Iesu, quousque durabit Me¬
dentùm torpor? tantaque truculentia contra opus
manuum tuarum? Permitte, permitte, ô infinita Bo¬
nitas, ut agnoscat genus mortalium, quod daemonium
Moloch, nullis in videat subtilitatibus, quam quae cir¬
ca charitatem ventilantur, quaque vitam tuae ima¬
ginis spectant, & conservant. Initio enim dolui, tam
immensam credulitatem principiorum, tantamque
mortalium ignaviam, circa res tanti momenti; hujus¬
que rei, crevit indies miseratio mecum. Hinc tan¬
dem