681
5
PHILIATRO LECTORI.
dem, lucem tantillam nactus, cum ingenti dolore co¬
gnovi, Scholarum errores, per me, elucescere debere.
Enim vero in limine, id visum fuit mihi, indomitae
arrogantiae plenum, quod omnium minimus, omnibus
ante me, Philosophicae Veritatis ignorantiam inure¬
rem: mihi autem soli, Adeptum Medendi, tribuerem.
Rogavi ideo saepe Dominum ut à me istud talentum
suum repeteret, penitusque auferre dignaretur, atque
alteri digniori tribueret. Sciebam namque, quod, qui
bene latuerat, bene vixisset, saltem moraliter, & hoc
ulceroso seculo praesertim. Restiti itaque, ac dilatavi
dudum, hanc principiorum Medendi ignorantiam,
suo mundo proponere, donec iam senex, ultima cogen¬
te necessitate, mortísque in agone constitutus, pollici¬
tus sum Domino, me suum talentum, candide propa¬
laturum: ne frustra scilicet in mundum venisse, at¬
que inutilis hinc discessisse, quandoque in stricto Dei
iudicio, censear. Etenim per visionem somnialem in¬
tellexi, quod plus formidarem oblocutiones, quam
Dei indignationem. Callidam esse naturam, quam¬
diu praetexeret superbiam, in pure obsequendo Deo, ob
fallaces respectus humanos. Arrogantiam item meam
non cernerem, sitam potius in timore, minus generose
effecturum me, quod requirebatur contra viros iu¬
diciosos, à tot seculis in me insurrecturos, quam in
pure parendo Veritatis Datori gloriosissimo. Imo, nec
commiserarer proximi, talentumque humi tegerem,
retrospiciens ad incerta, de me, mundi arbitria. Fo¬
res Medicinae, à tot iam seculis seratos, claustraque,
atque obices, rubigine obductos, scirem quidem, at
pandere dubitarem: quasi lanitoris munus, praesume¬
rem merè meum, nec aliunde datum. Resolvi itaque
mecum, agerem, quae charitas, agenda suasit, non ar¬
rogantia: sciens, quod non iniurius, qui bonum pu¬
blicum intuetur, quanquam verecundum iis, qui
temere
a 3