681
6
PHILIATRO LECTORI.
temere Gentilium nugis subscripsere, in damnum ge¬
neris humani. Tandem itaque inter pudorem, & rei
magnitudinis terrorem, medius constiti, multoties¬
que calamum reposui. Iterumque serio rogavi Do¬
minum, dignaretur alium me digniorem, deligere.
Quapropter meritò indignatus Dominùs, hunc ma¬
lum, atque inutilem servum, permisit cribrari à Sa¬
thana. Nam Ordo, cuius zenith, est domus Potesta¬
tum, & Nadir, cateri Ordines, me cepit gratis perse¬
qui, indignis technis. Cognovi statim, quod manus
Domini, tetigisset me. Ideoque in plena persecutio¬
num tempestate, volumen conscripsi; Cuius titulus,
"Ortus Medicinae. Id est, initia Physica inaudita" In
quo detexi errores Scholarum, medendo solitos. Nova,
anquam, morborum principia, ut & hactenus inau¬
dita theoremata dedi, ac demonstravi; ut relictis
Gentilium vanitatibus, Academiae deinceps assue¬
scant Veritati. Inde enim in veni in anima, sabbatis¬
mum, qualem nunquam in meis prosperitatibus; adeo
ut suspicionis plenus dolerem, quod tantae procellae
quietem animae, aut corporis somnum nequicquam
turbarent. In quo non sat laudare possum, Deus, pro¬
tector meus largitatis tuae abundantiam, quae non per¬
misit animam meam, vel tantillum excidere, sub tan¬
tis undique angustiis, è plena pacis fruitione: formi¬
dans hoc unicum, ne inutilis servus, sepelirer cum
tantillo talento. Quisquis ergo, zelum meum inter¬
pretaris superbam iactantiam, per me licet, modo te¬
apsum non laeseris. Gaudebo namque reportare omnem
confusionem pro bono proximi, & posterorum, fruar¬
que optatu meo, sive interim ausus mihi in temeri¬
tatem cesserit, sive non. Irrorabit namque Deus sa¬
tor, quae voluit crescitura. Enimvero libro de fe¬
bribus, narra vi poenitentiae mea exordia, qua literque
à Galeno, & Avicenna desciverim, ob deprehensas
nimi¬