681
7
PHILIATRO LECTORI.
nimirum, columnarum Medendi falsitates. Vnde de¬
inceps, crevit in me adhuc Iuvene, singularis fiducia,
qua me lubens omnium injuriosis censuris, propter
proximum exposui: sensimque dierum currente nu¬
mero, Dominus, candorem zeli mei aspexit, & me,
iam virum, permisit videre, arumnarum & ruinae
plenum esse, quicquid in Scholis Medicis docetur, &
fore posteris ludibrium. Bone Iesu! quantum tunc
expavi clementiae tua magnitudinem, quae parvulis
revelat, viris alioqui religiosissimis & ingeniosissimis
negata à tot seculis. Porro, quantum vis inde certior
factus, quod accepti Veritatis talenti, manifestatio
mihi incumberet: attamen est natura in veniendis
excusationibus fucilis, fallitque se, & suas tristitias,
per rationis pedissequae, adminicula. Mox ideo (vah
pudet me meae inconstantiae) susceptum onus, meis ite¬
rum excussi humeris, & dixi; Quis sum ego, Domine?
deficiunt enim mihi solidiora, quae in locum depri¬
mendorum, surrogarem. Quae enim, ante credebam
mihi imperata, suspicabar iterum, astu Satanae sug¬
gesta: eo quod deficiebant arcana remedia; diploma¬
ta nimirum, sive signa meae missionis. Quapropter in
juventute, dudum mihi persuaseram, ipsam Meden¬
di artem, nil esse praeter meram imposturam, ab otio¬
sulis excogitatam Graecis, in pernitiem Romanorum
domitorum primitus extructam, deinceps in homi¬
num calamitates confirmatam; cui humana cre¬
dulitas, ob conceptam spem, facile subscripsisset, sic¬
que sibi authoritatem peperisset ista religio Medicae;
quia plerumque nimis facile credimus, quae nimis
avide optamus. Sciebam quidem ex tum, Medicinam
Academiarum, esse rem nihili. Quorsum praebebant
mihi suffragia, cùm morbi incurabiles, tum insuper
experimentorum vanitas: ac tandem, suppetiae af¬
fluebant undecunque, quia Medentes, passim ludi¬
brio
a 4